# Ex Aeliani Historia 560

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/560
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/560

Quaenam animalia apud quosdam ueneratioCAP. LX. nem habent. Vpum Delphi colunt: Samij Ouem ueneranEtur: Leaenam Ampraciotae adorant. Causas autem quamobrem huiusmodi bestias diuini cultus honore prosequantur, non alienum est, explicare. Delphis aurum sacrum furto lectum, direptumque, & in Parnasso defossum, sicut dicit Polaemon, inuestigauit Lupus Samijs: item aurum furto sublatum Ouis inuenit: Quare Mandrobulus Samius Iunoni Quem consecrauit. Ampraciotae Leaenam, quòd tyrannum suum lacerasset, & distraxisset, idcirco ut suae libertatis uindicem, summa religione colunt. Miltiades treis Equas Olympiae occisas, sepulturae honore in Seramico affecit. Euagoras Lacon, idemque Olympionices Equos ad sepulturam magnifice dedit. Quae animalia quibus locis non sint. CAP. LXI. Ocotiae terrae solum Talpis caret: ijsdem Lebadia non foditur, ac si importentur aliunde, moriuntur: ad eius uicinam Orchomenem permultae procreantur, & arua subruunt. In Africa nulli sunt neque Apri, neque Cerui. In Ponto neque mollia neque testacea, nisi raro & perpauca gignuntur. Vnicor nes aues in Aethiopia, & Sues tricornes: itemque ouillum pecus à lana quidem inops, ueruntamen pilis Camelorum hirsutum est. Quemadmodum foeminis mares praestant. LXII. CAP. *Nrationis expertibus mari praerogatiuum honorem atque praestantiam quandam natura largita est: mas enim Serpens cristam habet: Gallus item formae excellentia illustratur: Ceruus cornibus praestat: Iuba leo antecellit: Cicadarum mas uoce anteit. De an imalibus mutuo inter se odio flagrantibus. LXIII. CAP. Allinaceum ac ignem Leo: Pardalim, Hyena: Stellionem, Scorpius hostiliter odit. Scorpioni

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
