Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 562
Unproofread scanNot analysed yet
tionis animalia amicitiam inter se faciant, &retineant: neque modò ea quae sunt eiusdem specici, uerum etiam inter se nihil genere attingentia. Cum enim Capris Ques amicitia coniunctae sunt: Cum Turture amici tia Columbae intercedit: Palumbes item &Perdices bene inter se sentiunt: Alcedo &Carulus mutuo inter se amore tenentur: Cornix &Ardeola mutuam inter se amicitiam colunt: Gauia cum Moncdula amoris con iunctionem habet: Cum Harpa Miluus amicitiam seruat. Contrà, Cornices &Noctuae inexpiabili bello dissident: hostes sunt Miluus &Coruus: itemque Ignaria &Turtur: ac rursus Lurcus cum Turture dissidet: Vultures &Aquilae, Cygni &Dracones ho stes inter se sunt. γy Diuer Diuersorum animalium repugnantia. CAP. LXV. Tenae umbra Canes obmutescere facit. Odorum, &unguentorum suauitas Vulturibus mortem affert. Olori autem cicuta perniciem infert. Quantum uero Camelum Equus reformidet, Cyrum &Croesum cognouisse aiunt. Theophrastum audio dicentem, Cretam Lupis &Serpentibus infestissimam esleMacedonicum uero Olympum à Lupis non adiri so lere. Capras item Cephalenidas sex mensibus non bibere. Abidenas autem Oues nullas uideri albas, sed nigras omnes ferunt. Quae gentes à minutis animalibus deletae. CAP. LXVI. A Vscarum multitudo Megarenses sedibus pepu VIlit. Phaselitas Vespae fugarunt. Scolopendrae