Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 564
Unproofread scanNot analysed yet
Ranis inchoatis &imperfectis, de coelo lapsis, in alium lacum demigrare coacti sunt, &quandam nationem Libycam Nomadum, cum alijs rebus felicem, tum lacte abundantem, maximorum Leonum magna mul titudo de suis locis depulit. Ex diuersis animalibus serenitatis pronostica &tempestatum. CAP. LXVIII. CRues ex inari in mediterranea uolantes, tempestatis atroces minas intelligenti significant: eaedem silentio &quiete uolantes, serenitatem promittunt. Quòd si turbulentè clamant, acerbam tempestatem denunciant. Hoc idem sonans triste Ardea praesignificare existimatur: eademque ad mare rectà proficiscens, pluuiam portendit. Si noctua pluuio tempore sit garrula, serenitatem &laetissimos dies praenunciat. Contrà sereno canens tempestatem ostendit. Coruus excitato &uolubili sono crocitans, &alarum plausu se concutiens, tempestates praemonstrat. Rursus si Coruus, Cornix, Graculus, crepusculo uespertino uocales fint, tempestatis aduentum praedicunt. Monedulae uolantes modò in sublime, modò deorsum uersus, frigus &pluuiam monstrant. Cum autem aues albae frequentes conueniunt, multam tempestatem demonstrant. Anates alarum gestu exultantes uchementem uentum praedicunt. Aues ex mari in mediterranca cum impetu uolantes, pluuiam testantur. Rubecula auis stabula circumicnis, &habitata loca lustrans, ex aduentu tempestatis se fugere deelarat. Gallinacei, caeteraque domesticae aues, alaium percussione concrepantes, gestientes, exultantes, strepentes, tempestatem nunciant. Aues lauatione utentes, uenti procellas &turbines significant. Quòd si cum est tempesias aliae in alias uolent, &ultro citroque inter se commeent, serenum tempus pollicentur. In stagna &fluuiorum ripas congregantes, tempestatem impendere non ignorant. Contrà marinae &palustres in terram proficiscentes, plurimam tempestatem praenunciant. Terrestres uero si modò silentes sint, ad humidiora loca contendentes, serenitatem denun ciant.