# Ex Aeliani Historia 566

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/566

re: Herinaccus, potamogitone. Iam Circus, Larus, Turtur, Merula, & Vulturum natio, & Scopes, malipunici grano pereunt. Amcrinae flore Atricapilla: Coruus, erucae semine: unguento Scarabeus occiditur: serae Caprae adeps, Vpupam interficit: ac si Cornix inciderit in comesae à Lupo reliquias carnis, moritur: Alaudam, synapis semen, & Gruem hausta uitis lachryma conficit. CAP. LXX. Quae bestiae belli causa fuerint. Raecis & Troianis belli causam Helena dedit. Da Orij uxor, quòd ancillas Atticas, & lonicas habere desideraret, Persis ad bellum Graecis inferendum argumentum dedit, & Tabella causam attulit Graecis longissimi belli gerendi cum Megarensibus. Magnesios atque Ephesios Locusta ad bellum excitauit, atque inflammauit. Columba Carnos & Illyricos in bellum commisit. Thebani in Aegypto de Cane contra Romanos pugnasse dicuntur. De Libycis bestijs scientibus numerare. CAP. LXXI.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
