# Ex Aeliani Historia 573

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER SVMMARIVS DE GAL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/573

ad octingentas & mille aliquando libras peruenire: is quem uidi ad sexcentas libras accedebat. De Thrissa. CAP. XI. Ostrae aetatis Graeci hanc uocitant Phrissam, corNruptè: Romani, Lacciam: Massilienses, Halachiam: quidam ex eo Clupeam esse opinantur, quòd Veneti etiam nunc Chiepam appellant. De Marione pisce. CAP. XII. N Danubio non modo extrahitur Mario, sed in Lalijs plerisque fluuijs, quem nunc parua immutatione Moronem uulgò appellant. De Thunnis & Pelamidibus. CAP. XIII. OIscatores Ligures, & Massilienses, aperte mihi ostenderunt, ex Pelamidibus nunquam fieri Thun nos, sicut Aristoteles, & Plinius opinantur. Quarum rationes reijcio in aliud tempus, cum mihi majus otium erit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
