# Ex Aeliani Historia 575

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/575
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/575

ritis internoscantur, ut Ligures Rubelliones etiam Pagros imperitè uocent: & tota prouincia Narbonenlis atque Hispania Pagellos, quòd Pagri longe maio res euadunt. Sed à piscatoribus facile distinguuntur, nam Pagrus capite est rotondiori, Rubellio longiori: tum hic tenuiori est habitu, & cauda longiore: ille crassiori & cauda breuiore. Huius extrema pars magis attenuatur, illius multum larga & crassa: Pagri pinnae in imam uentris partem inflexae, Rubellionis uero magis in dorsum eminent. Rubelliones Graeci memoriae nostrae uocant Lethrinos corruptè, quasi Erythrinos. Massilienses recte Pagrum, & Graeci Phagrum adhuc uulgò nominant. CAP. XXI. De Chana. Chana Hana, Fuca, Perca similes sunt: Graeci etiam hac Caetate, & Veneti uocant Chanen: piscis pelagius est, spinas in dorso robustas & acutas habet, eius labrum inferius & rubet & eminet, exiguis est dentibus & acutis, itemque aculeatis branchijs. Ad stagnum uulgò Martegam nuncupatum, quosdam pisces etiam nunc Chanadelas nominari auditione accepi. Quod quidem ipsum commemoro, ut harum rerum studio los admoneam, siquando iter illâc faciant animaduer tant, an ne recte uulgò appellentur. CAP. XXII. De Chromi. CHromis, Pagrus, Rubellio, Hepatus, Orphus, CAnthias, Dentex, Synagris, similes sunt, is lapides in capite habet. Ligures, etsi corruptè, tamen non longe à nominis gentilitate Chro etiam nunc uocant, salso Veneti Coruum. De Coracino, siue Cornulo.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
