# Ex Aeliani Historia 58

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/58

Cum Antigonus Megarensem urbem obsideret, mulier simul cum uno de elephantis bellatoribus uersabatur: haec enim illius qui elephantum aleret uxor, infantem puerum pepererat, quem huic lephanto, lingua utens Indica, quam elephanti intelligunt, credidit. Vt uero is primum sibi creditus est, illum diligebat, & custodiebat, ex eoque proxime adiacenti magnam uoluptatem capiebat? cum ploraret, oculos tum auertebat, tum ucro ab eo dormiente muscas abigebat: Arundines ei pro pabulo obijciebantur, quas, & omnem cibum, nisi puer adesset reijciebat. Nutrix igitur necesse habebat postea quàm eum lacte compleuisset, elephanto cur atori apponere, uel omnino elephantus non parum iracundia incitabatur, ac nonnunquam in uerbera crumpebat. Interdum etiam cum uagiret infans, cunas ubi iaceret mouebat: sicque eidem ipsi ex hoc motu oblectamenta & solatia, sicut nutrix, afferri studebat. De odio elephanti in adulteros. CA. XXXVI. Btrectationem ac riualitatem uehementem diCuersorum animalium porphyrionis, canis, & ciconiae diximus suis locis. Nunc mihi exponendum uidetur elephanti odium in eos qui cum alienis uxoribus stuprum faciant: Nam cum uxorem sui domioris & alioris stuprari manifestò deprehendisset, am bos, & eum qui stuprum inferebat, & eam qua cum id faciebat cornibus transfigens, interfecit, ac in stragulis constupratis, & lecto adulterato iacentes reliquit. Vt uero primum elephanti rector uenisset, & manifestò nesarium facinus, & huius uindicem cognouit. Hoc quidem factum, ab India huc ad nos manauit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
