Latin
CAP. XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 582
Unproofread scanNot analysed yet
Ataricha ex ouis piscium salsis conficiuntur: Vulgò Itali Cauiaria uocant. Graeci nostrae aetatis corruptè Botaricha nominant: quae quidem ipsa inter lautissimos cibos numerantur. De Fabro. CAP. XLII. SEus, si uc Faber figura orbiculata, quem ChalAcea olim Graeci uocabant, nunc in templis suspen dunt &Christopsaron ideo arbitror appellant, quia olim Zeus luppiter nuncuparetur. Romani uocant piscem sancti Petri, siue Situlam. Dalmatae etiam hac aetate Fabrum: qui, cum ex eis percunctarer, cur sic nominarent, mihi pulchre responderunt, se ideo ita nuncupare, quòd omnia instrumenta sabrilia in ipso reperiantur: quod quidem ipsum statim uerum esse periclitatus sum. Ligures Rotam, Massilienses Truciam, hoc est porcam, quòd dum capitur eum grunnire testentur. Hispani nuncupant Gallum: &quemadmodum olim inter lautissimos pisces, sic nunc apud eos numeratur. Quod autem quibusdam modo uideatur Chalcis, modò Galeos, modò Columbus, modò Citharus &Situlus, possem amplissime confu tare, nisi amarem eos, qui primi conati sunt huic parti lucem aliquam afferre.