# Ex Aeliani Historia 582

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/582

Ataricha ex ouis piscium salsis conficiuntur: Vulgò Itali Cauiaria uocant. Graeci nostrae aetatis corruptè Botaricha nominant: quae quidem ipsa inter lautissimos cibos numerantur. De Fabro. CAP. XLII. SEus, si uc Faber figura orbiculata, quem ChalAcea olim Graeci uocabant, nunc in templis suspen dunt & Christopsaron ideo arbitror appellant, quia olim Zeus luppiter nuncuparetur. Romani uocant piscem sancti Petri, siue Situlam. Dalmatae etiam hac aetate Fabrum: qui, cum ex eis percunctarer, cur sic nominarent, mihi pulchre responderunt, se ideo ita nuncupare, quòd omnia instrumenta sabrilia in ipso reperiantur: quod quidem ipsum statim uerum esse periclitatus sum. Ligures Rotam, Massilienses Truciam, hoc est porcam, quòd dum capitur eum grunnire testentur. Hispani nuncupant Gallum: & quemadmodum olim inter lautissimos pisces, sic nunc apud eos numeratur. Quod autem quibusdam modo uideatur Chalcis, modò Galeos, modò Columbus, modò Citharus & Situlus, possem amplissime confu tare, nisi amarem eos, qui primi conati sunt huic parti lucem aliquam afferre.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
