Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 583
Unproofread scanNot analysed yet
runt: Si enim Rhombum sic in latus componas ut oculi coclum suspieiant, &mentum deorsum uersus spectet, pars supina erit dextra: sed si similiter passerem constituas, supina pars erit leua. Rhombus igitur est Passeri similis, sed amplior. Massilienses, &Ligures Rhombum uocant, Galli ulteriores Turbotum: nostrae aetatis Graeci nondum antiquum nomen ψῆτταν commutarunt. In multis littoribus Italiae Passer etiam nunc uulgò appellatur. In Gallia non distinguitur à Solea, quam Plautus &Varro Lingulacam nominant. Graeci à bubulae linguae similitudine Buglossum appellant, quam hac aetate Romani Soleam uocant: Hispani Lingulacam. Iam porrò affines sunt Psetta, Buglossus, Tenia. Ab auis gentilis suae colore nomen duxit Passer: quemadmodum enim uolucris Passer, sic parte supina candidus, prona terreus est. Tenia quae nunc ab Hispanis Azedia nuncupatur, Soleae similis, sed minor ac strictior est. CAP. XLVI. De Myro &Murena. Yrus non idem est qui Murena, nam haec quiIdem uaria &infirmior est: Myrus uero sine ma culis, &robustus habetur, colore Laricis arboris.