# Ex Aeliani Historia 583

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/583

runt: Si enim Rhombum sic in latus componas ut oculi coclum suspieiant, & mentum deorsum uersus spectet, pars supina erit dextra: sed si similiter passerem constituas, supina pars erit leua. Rhombus igitur est Passeri similis, sed amplior. Massilienses, & Ligures Rhombum uocant, Galli ulteriores Turbotum: nostrae aetatis Graeci nondum antiquum nomen ψῆτταν commutarunt. In multis littoribus Italiae Passer etiam nunc uulgò appellatur. In Gallia non distinguitur à Solea, quam Plautus & Varro Lingulacam nominant. Graeci à bubulae linguae similitudine Buglossum appellant, quam hac aetate Romani Soleam uocant: Hispani Lingulacam. Iam porrò affines sunt Psetta, Buglossus, Tenia. Ab auis gentilis suae colore nomen duxit Passer: quemadmodum enim uolucris Passer, sic parte supina candidus, prona terreus est. Tenia quae nunc ab Hispanis Azedia nuncupatur, Soleae similis, sed minor ac strictior est. CAP. XLVI. De Myro & Murena. Yrus non idem est qui Murena, nam haec quiIdem uaria & infirmior est: Myrus uero sine ma culis, & robustus habetur, colore Laricis arboris.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
