Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 587-2
Unproofread scanNot analysed yet
nemque gerit, exceptis pilis, quibus barbis ornatur. Lacustris &fluuiatilis est: qui accolunt Adriaticum sinum, etiam hac aetate Squalum. Lugdunenses uero Munium uocant. De Mustellis spinacibus. CAP. LV. Canthiae Mustelli à spinis, quibus duobus alAbis eorum dorsum inhorrescit, nuncupati: cor habent pentagonum: squammis carent: aspera sunt cute: à Massiliensibus Agullati nuncupantur, quasi aculeati. De Centrinis, CAP. LVI. CEntrinae Mustellorum spinacium speciem simiClitudinemque gerentes, squammis carent, &cute sunt aspera, aculeos habent nigros, alterum in capitis uertice, alterum ad caudam. De Mustellis leuibus &stellatis. CAP. LVII. Vstelli leues &stellares idcirco uocantur, quòd tanquam stellis quibusdam, sic maculis uariantur: à Massiliensibus Gatti algarij appellantur. De Echeneide, siue Remora.