Latin
CAP. LXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 593
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum Graeci incoluerint Italiam, fieri potuit, ut alicubi Plinij temporibus uocaretur Araneus, alicubi Draco. De Lolligine, &Lollic, &Sepia. CAP. LXVI. Olliginem Ligures, atque plerique alij Itali ex eo ECalamarium appellant, uel quòd eius corpus calamarij, quo utimur ad scribendum, speciem similitudinemque gerit: uel quia atramentum habet. A Massi liensibus etiam nunc antiquitatis suae retinentibus Taute appellatur, quasi Graecè τευτις. Lollium, qui maior est Lolligine, &pinnas propius accedentes ad extremam caudam habet, Massilienses quasi Latinè nuncupant Lollium: ad Sepiae quidem similitudinem accedit, sed &longior &strictior est: octo pedibus, ijsque quàm Polypi minoribus nititur. Sepia, Lolligini similis, quemadmodum Polypus mutat colorem. Cum atramentum mittit, Massilienses exiguae cuiusdam uetustatis retinentes uulgò dicunt eam atramentare. De Polypo &Osmylo. CAP. LXVII.