# Ex Aeliani Historia 593

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/593

Sed cum Graeci incoluerint Italiam, fieri potuit, ut alicubi Plinij temporibus uocaretur Araneus, alicubi Draco. De Lolligine, & Lollic, & Sepia. CAP. LXVI. Olliginem Ligures, atque plerique alij Itali ex eo ECalamarium appellant, uel quòd eius corpus calamarij, quo utimur ad scribendum, speciem similitudinemque gerit: uel quia atramentum habet. A Massi liensibus etiam nunc antiquitatis suae retinentibus Taute appellatur, quasi Graecè τευτις. Lollium, qui maior est Lolligine, & pinnas propius accedentes ad extremam caudam habet, Massilienses quasi Latinè nuncupant Lollium: ad Sepiae quidem similitudinem accedit, sed & longior & strictior est: octo pedibus, ijsque quàm Polypi minoribus nititur. Sepia, Lolligini similis, quemadmodum Polypus mutat colorem. Cum atramentum mittit, Massilienses exiguae cuiusdam uetustatis retinentes uulgò dicunt eam atramentare. De Polypo & Osmylo. CAP. LXVII.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
