Latin
LXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 598
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXIIII. Eonem marinum Aelianus scribit locustae speEciem similitudinemque gerere, sed corporis tenuitate, &gracilitate habitus maiori esse, brachiaque habe re, tum maxima, tum Cancris similia: caeruleo colore esse, &subnigris maculis distingui. Plerique dum natio nes nonnullas etiam nunc Leonem Astacum nominantes sequuntur, arbitrantur Leonem esse Astacum. Plinius tamen separatim ab Astaco Leonem tractat: &Athenaeus separatius utrunque ab altero distinguit, cum inquit, Astaco Leonem maiorem esse: Massilienses Ligombaudum appellant. Oppianus inter marinas beluas Leonem quendam numerat. De Cicadis marinis, CAP. LXXV. St etiam Cicadarum, sicut Aelianus ait, genus ma Erinum, quarum maxima Locustae paruae speciem