Latin
LXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 599
Unproofread scanNot analysed yet
Massilienses Squinadas nominant: ijdemque quorum industria n piscatione uersatur, mihi narrarunt, se perraro piscari solere aliud Cancrorum genus, quorum corpus ut longe minus sit, quàm Maiarum, multo tamen longiores pedes existere: sint ne heraclcotici an equites Cancri, dijudicare non queo, cum solam rudem audi tionem acceperim: quod ipsum idcirco adscripsi, ut alios, quibus majus otium est, ad horum inquisitionem incitarem, De Squillis.