# Ex Aeliani Historia 60

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/60

Arietis autem cornua & suis grunnitum horrescit, De humatione elephantorum. CAP. XXXVIII. T Aethiopum sermonibus, graecanico fastu caVrentibus peruagatum est, elephantus, cum altorum perspexerit mortuum, non praeterit, quin humum promuscide haustam, uelut sanctam & mysticam inijciat, communem naturam miscratus mortuo parentans, ut ne aliquid impie committat: nam hoc quidem ipsum non agere, execrabile ducit. Quare ad hoc nefarium scelus uitandum, satis est ei uel ramum inijcere, quo facto, abit, communem omnium finem non aspernatus. Tum etiam ad nos is sermo permanauit, Elephantos cum ex uulnere, siue id in bello, siue inue natione acceperint, uicini sunt ad moriendum, aut obuiam herbam, aut fortuito obiectum puluerem alleuantes, in coelum suspicere, eumque puluerem, herbamue iacere, & simul uoce sua propria lamentari, & miserabiliter supplicare, tanquam deum ob ea quae iniuste, & indigne sustinent, obtestantes. Quae pars elephanti esui apta. CAP. XXXIX. TN elephanto tametsi maxima corporis moles esse Auidetur, ex eo tamen nihil esculentum est, nisi promuscis, & labra, & cornuum medulla. Eius animalis adeps, contra uenenata ualet. Nam si quis co inunga tur, eiusue suffimento expietur, hęc ab illo aufugiunt longissime. Duplici tum corde, tum sensu animi elephantus esse dicitur, & altero quidem ira incendi, altero mitigari & leniri Maurorum sermonibus peruagatum est. De Indiae elephantis. CAP. XL. VIIndicus elephantus robore aetatis confirmatus Ocapiatur, ex feritate aegre traducitur ad mansuetu

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
