# Ex Aeliani Historia 609-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XCVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/609-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/609-2

CAP. XCVII. DVlmones marini sua sponte nascuntur, cum natant Cirros ex imo, more Polypi, emittunt: quòd autem speciem quandam mulicris uuluae repręsentant, tota idcirco Italia eos turpibus nominibus appellat, it nulla ratione scriptis honestè mandari queant. Ligures nominant, Capellos marinos: Massilienses, Cameos pileos: cum iacent, omaso similes sunt: cum eriguntur, Pulmones uidentur: tanquam uitrum translucent: cum suspensi tenentur, quandam imagi nem Polypi gerunt, nisi brachia breuissima & crassa habent: Cum autem eos secuissem, nihil in ea parte quae Polypi uentri respondet reperi: ubi uero membratim dissecuissem, in ijs partibus unde pedes exoriuntur, quosdam meatus harenarum plenos uidi.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
