# Ex Aeliani Historia 609

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XCIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/609

Olothuria, quae & Tethia uocantur, Theodorus Huertit Tubera, & Callos, & Vertibula: & Tubera quidem, quòd sic nullis fibris, quemadmodum tubera terrena nitantur: ac Callos, quòd callosa materia tegantur. Iam nunc Graeci non graeco nomine, sed plusquam barbaro Spherdoclos nuncupant. Ineptius ij, qui accolunt Adriaticum sinum, ex eo Spongias nominant, quia cum premuntur, tanquam Spongiae, sic aquam foraminibus reddunt. Hoc genus piscium Massiliae in uulgus ignotum à paucis cognoscitur: quidam senes, cum huius descriptionem sub eorum oculos subiecissem, & multum inculcassem, nominarunt Vichonos: ueruntamen propter empestates hos mihi ostendere non potuerunt. De Pulmonibus marinis.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
