Latin
XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 61
Unproofread scanNot analysed yet
dinem: &quod desiderio libertatis teneatur ideo caedes facit: ac si uinculis deuinciatur &constringatur, magis incitatur animo, neque ullam seruitutem perpetitur. At enim Indi uarijs &multiplicibus cibariorum illecebris eum delinire student: illi tamen nihil de acerbitate sua remittentes, nihilque ab ijs blanditijs mitescens, ijs praeclare contemptis, pergit ijsdem infestus esse. Quid igitur ij comminiscuntur &machinantur? Instrumento quodam musico uernaculam cantiunculam ei canunt, is animum attendit, auremque ad audiendum erigit, &suauitate illius demulcetur: animi incitatio comprimitur. Tum paulatim in obiectum cibum respicit, &tametsi omnibus uinculis exoluitur, tamen cantu deuinctus, non amplius ad pristinos mores à mansuetudine deficit. Vtra maris an foemine cornua in genere elephanXLI. torum pretiosiora sint. CAP. Ex ele X elephantino genere cornua foeminae majus preEtium, quàm maris habere, ab huiuscemodi rerum scientia instructi, &praedicant, &illa nos docent, nimirum in Mauritania quemadmodum quotannis ceruis, sic decimo quoque anno cornua elephantis excidere solere. Itaque hi in cornua incumbentes, usque adeo ea mpellunt &defigunt in terram expositam in planiciem, quo ad illa ipsa occultauerint. Nam prae caeteris camporum patentium aequora &palustria amant.