# Ex Aeliani Historia 61

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/61

dinem: & quod desiderio libertatis teneatur ideo caedes facit: ac si uinculis deuinciatur & constringatur, magis incitatur animo, neque ullam seruitutem perpetitur. At enim Indi uarijs & multiplicibus cibariorum illecebris eum delinire student: illi tamen nihil de acerbitate sua remittentes, nihilque ab ijs blanditijs mitescens, ijs praeclare contemptis, pergit ijsdem infestus esse. Quid igitur ij comminiscuntur & machinantur? Instrumento quodam musico uernaculam cantiunculam ei canunt, is animum attendit, auremque ad audiendum erigit, & suauitate illius demulcetur: animi incitatio comprimitur. Tum paulatim in obiectum cibum respicit, & tametsi omnibus uinculis exoluitur, tamen cantu deuinctus, non amplius ad pristinos mores à mansuetudine deficit. Vtra maris an foemine cornua in genere elephanXLI. torum pretiosiora sint. CAP. Ex ele X elephantino genere cornua foeminae majus preEtium, quàm maris habere, ab huiuscemodi rerum scientia instructi, & praedicant, & illa nos docent, nimirum in Mauritania quemadmodum quotannis ceruis, sic decimo quoque anno cornua elephantis excidere solere. Itaque hi in cornua incumbentes, usque adeo ea mpellunt & defigunt in terram expositam in planiciem, quo ad illa ipsa occultauerint. Nam prae caeteris camporum patentium aequora & palustria amant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
