Latin
CAP. CVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 616
Unproofread scanNot analysed yet
atrosque Dentices, contrà Graeci, eosdem utrosque Synagrides nominent. Hiccesius dicit Pagrum, Chronin, Anthiam, Synodontem, &Synagridem similes esse. CAP. CXII. De Thymo pisce. Elianus piscem Thymum, sic nuncupatum, scriAbit in Ticino flumine Galliae transalpinae procreari, eumque ad cubiti magnitudinem accedere, &Lupi, &Mugilis communem &mediam speciem similitudinemque gerere, eiusdemque capti odorem magnam admirationem habere: Non enim ut caeteros pisces pisculentum quendam odorem mittere, imo uero, sicut idem ait, existimares te gentilem herbam recentem ex terra lectam manibus tenere. Equidem ipse huiuscemodi uerbis Aeliani admonitus, cum ad Ticinum peruenissem, ab accolis diligenter etiam atque etiam inquisiui, num quempiam piscem haberent, quem Thymum nominarent. Respon derunt, in hoc fluuio saepe capi solere piscem, quem uulgò Temerum, siue Temelum, hoc est, Latine Thymum nuncuparent: cuius adipem auribus salutarem multi piscatores conditum seruarent, quem suaue quiddam olere testabantur. Ego cum piscatorem ad hunc ipsum capiendum misissem, diemque unum expectassem, isque ad uesperam, quoniam ad piscandum tempestas idonea non esset, nihil attulisset, postridie discessi. De Gladio.