Latin
CAP. CXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 618-2
Unproofread scanNot analysed yet
alij in alios saliant, &obiecto ad se nutriendos pane pa scantur: eosdemque ait etiam in fluminibus procreari, ut in Cyd non Ciliciae fluuio: sed eos quidem minutos prouenire, quòd eius confluens nitidus &frigidus sit, quo ipsi non delectantur, sed turbido potius, ac planè limoso gaudent, &pinguescunt: &Pyramus quidem, atque Sarus Cilices fluuij eos longe pleniores ferunt: tum Orontes Syrorum amnis: itemque Ptolemęus flu uius, &Apamiense stagnum maximos generant.