# Ex Aeliani Historia 618-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. CXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/618-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/618-2

alij in alios saliant, & obiecto ad se nutriendos pane pa scantur: eosdemque ait etiam in fluminibus procreari, ut in Cyd non Ciliciae fluuio: sed eos quidem minutos prouenire, quòd eius confluens nitidus & frigidus sit, quo ipsi non delectantur, sed turbido potius, ac planè limoso gaudent, & pinguescunt: & Pyramus quidem, atque Sarus Cilices fluuij eos longe pleniores ferunt: tum Orontes Syrorum amnis: itemque Ptolemęus flu uius, & Apamiense stagnum maximos generant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
