# Ex Aeliani Historia 62

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/62

Deinde locum in quem abstruserunt & reposuerunt eiusmodi thesaurum pedibus exaequant & complanant. Terra autem quod sit feracissima, post paulum nerbam proferens, abditorum cornuum aspectum, uiatoribus adumbrat. Eorum peruestigatores qui sane ad illorum insidias, & astus prudentes sunt, in eum locum in quem cornua defossa suspicantur, utribus aquam deportant, & uero alium aliò ex utribus dispertiunt & disponunt, atque ibi commorantur. Alius quidam dormiens, alius potans, alius cantiunculam canens, suos amores meditatur. Quod si cornua sint alicubi propè defossa, quadam mirabili illecebra ex uteribus sic aquam eliciunt, ut uasa exiccent & exinaniant. li autem qui cornua exquirunt, statim sine canibus sagacissime praedam odorati, locum illum perfodiunt, & optatum consequuntur: si uero utres permanserint pleni, eos inde transferentes, aliò se conferunt. De elephanti Taprobanae insulae. CAP. XLII. N magni maris insula Taprobanae, palmita in ordi Inem sic mirifire plantantur, quemadmodum in elaporatis hortis opacantes arbores seruntur. Itemque permultorum & ualde grandium elephantorum pastiones in ea insula uigent. Ac nimirum hi insulani elephan ti, animi robore, & uirtutis indole, & corporis magnitudine, eis qui in continenti degunt, praestantiores existimantur, eos magnis nauibus in continentem transpor tantes Calingarum regi uendunt. De inimicitijs elephantorum cum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
