# Ex Aeliani Historia 66

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/66

Postea uero quàm cibo completus est, mansuescit, & simul lusionibus delectari fertur: Nunquam terga uertit in fugiendo, sed sensim pedetentimque se recipit, cum fremitu contrà intuciis. Vt uero aetate processit, ad stabula & pastorum subterraneas casas proficiscitur, quòd iam ad montanas praedas persequendas infirmus sit. Ignem exhorreicit. Ex his quicunque crispior iuba est, ignauior & imbecillior est: qui uero pilo recto & simplici, generosior, & maiori robore animi praeditus: & iam lconum genus adeo auide cibos helluatur, ut solida membra exsorbere feratur. Expletus uel triduo, uel quoad primi cibi concocti sint, nihil saepe edit: modica autem potione utitur. AP. III. Quemadmodum nascitur leo. E animalibus oculis apertis solum leonem nasci LDemocritus ait: statim à partu strcnnuum quiddam edentem alij obseruarunt eum cum dormit cau ddam mouere, ut ostendat se non omnino dormire, ut caetera animalia, quod ipsum Egyptij se obseruasse gloriantur, leonem uidelicet à somno inuictum esse, nempe qui semper uigilet, idcirco hunc soli eos comparare existimo, quòd sol laboriosissimus ad nullum temporis punctum uersari intermittens circum orbem terrae, ab instituto cursu nunquam conquiescit: cui rei Homerum testem afferunt, cum solem, inquit, operum & laborum requietem nullam habere.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
