Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 77
Unproofread scanNot analysed yet
Verborum quibus mulier leonem increpat, hu iusmodi sensus perhibetur: Non te pudet, cum sis leo omnium animalium rex, ad meum tuguriolum, uti pabulum tibi concilies, mulieri supplicatum uenire, uiceque hominis corpore male affecti in muliebres ma nus respicere, ut muliebri misericordia dignatus, quae tibi opus sunt, assequaris, quem potius in montibus ad captandos ceruos, aliaque animalia, quae ad leonis pastum pertinent, exerceri: non autem more caniculi infelicis uictum quaeritare oporteret. His quasi cantionibus mulieris leo excantatus, afflicto animo &uerecundiae pleno, sensim oculos in terram deijciens, iustis rationibus uictus, discedit. Neque uero cum equos &canes ob conuictus communitatem minaces hominum sermones intelligere, &timere uideamus, mirum uideri debet, si leones Mauros homines intelligant, &uereantur. Cui rei testimonio sunt pueri eorum infantes, quos simili atque catulos leonum aequalique uictus ratione uno eodemque tecto alunt. Quamobrem leones Maurysias uoces intelligere posse, nec incredibile, nec praeter opinionem existimandum est. De leone, ursa, &fabro materiario. XV. CAP. IN Pangio Thracio monte, Eudemus ait, ursam Iquae leonis lustrum non ignorabat, à defeusoribus