# Ex Aeliani Historia 78

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/78

Leonem uero similiter atque hominem ex liberorum morte moerentem, longe lateque summo cum dolore totis montibus errasse, dum materiarium fabrum offendisset, cuius è manibus magnopere exterriti securim ubi is excidisse perspexisset, sese attollens, illum blande & suauiter amplexabatur, linguaque illi faciem abstergebat. Quam benignitatem homo sentiens, suis rebus fidere coepit: leo hunc cauda amplexatus ducebat: neque securim, quae huius è manibus effluxerat, illum relinquere permittebat, sed pe de suo securim tollendam esse ostendebat, cum eius significationem homo non intelligeret, securim leo ore accepit, mordicusque tenens, illi porrexit, ac denique illum ad lustrum suum, ubi constrati catuli iacebant, perduxit: id quod leaena uidens, ipsa quoque ad eos profecta, homini significabat, cladem miserabilem respiceret: atque postea sua significatione hunc impellebat, suspiceret ursam. Vnde homo coniectura assccutus aliquam hos ex hac grauem iuiuriam accepisse, omnes neruos ad excindendam arborem contendit, quam cum euertisset, ursam praecipitem in terram delapsam ferae distraxerunt. Hominem illae sum leo reduxit in locum, ubi prius ei occurrisset, atque materiae quam à principio cędebat, illum inuiolatum reddidit. Leo non nascitur in Peloponneso CAP. XVI.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
