# Ex Aeliani Historia 82

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/82

GILLII ACCESSIO. De pardalibus & lyncibus. CAP. XXI. PArdalium duplex genus est, alię maiores, & dorso ampliores, & pinguiores: aliae quidem minores, sed robore non inferiores. Eandem coloris uarij & figurae corporis speciem, similitudinemque ambae praeter caudam gerunt: nam maioribus minor est cauda, minoribus uero maior. Velocissimè currunt, & recta uia feruntur: diceres sagittam neruo expulsam: Vino delectantur. Pardalium praeterca duplex est genus, aliae enim lynces nuncupatae, paruae quidem contra lepores comparantur: aliae maiores in ceruos, atque oryges facile insiliunt: eiusmodi ambo corporis figura similes sunt: & similiter utrisque oculi suauiter fulgent. Facies utrisque alacris perlucet: paruum utriusque caput. Solus color dissimilis. Minores quidem rubra pelle, maiores uero croceo sulfureoque flore distinguuntur. Mirifice amant suam prolemi cum enim catulos à partu recentes uenatores clam fu rati fuerint, eae autem uacuum cubile uiderint, in maximos luctus incidunt. Pardales ante pullos procedunt, & cum uenatoribus pugnant, neque hastatos homines quicquam timent, neque magnam iaculatorum multitudinem exhorrescunt. Imò uero suum partum acerrime propugnantes, micans ferrum & sagittarum missionem, & saxis factam lapidationem egregit con temnunt: ac sanè festinant uel antè mori, uel iuos ab impetu uenatorum prohibere. Lyciae & Cariae pardalis, nec animosa est, neque ualde ualet saltu, nisi cum est uulnerata: tum spiculis resistit, neque scrro facile cedit. De pardalis suatiiolentia. CAP. XXII. Dmirabilem quandam odoris suauitatem olet Apardalis, quam bene olendi pręstantiam diuino

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
