Latin
CAP. XXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 84
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi enim simiarum multitudo manet, eò profecta, ad terram se sub arbore abijcit, &uentre proiecto humi, sic iacet, tibias ut admodum remisse porrigat, oculos claudat, spiritu compresso sese ab anhelando contineat, &uero mortua uideatur. Illae ucro hostem ex alto despicientes, mortuam suspicantur, &facilime credunt id quod uehementer optant, nondum tamen descendere audent. At experimenti causa unam ex ipsis, quam audaciorem putant, ad examinandum pardalis affectum praemittunt: haec quidem nou omnino sibi praefidens descendit, sed timide &pedetentim primo decurrit, pòst metu repressa reuertitur. Tum uero iterum descendit, &cum proxime ad pardalim accessit, regreditur rursus. Tum tertio descendit, &illius oculos speculatur, spiritum ducat nécne periclitatur. Illa autem immotam se fortissime praestans, paulatim huic animos addit, &iam cum hanc permanere constanter sine damno circum illam sublimiores ex superiori loco simiae speculantur, fiduciam, &spiritum colligentes, ex arboribus frequentissimae decurrunt, &circum eam concursantes, saltant, simul &supra ipsam gradicutes insultant, &in illius contumcliam saltationem simicam saltantes, multifariam ei illudunt, &gaudium quod de hac ipsa tanquam mortua immortaliter pergaudent, testantur. Illa autem omnia sustinens, simul ac illa ipsas insultando, &illudendo defatigatas esse intelligit, ex inopinato exsiliens, earum partem unguibus lacerat, partem dentibus distrahit, atque opimum, &adipale ex hostibus prandium sibi abunde comparat, &tanquam Vlysses ancillarum contumelias &procorum, sic diu multumque harum insultationes perpetitur, ut hostes ulcisci queat. Quemadmodum pardalis parcit suis familiaribus.