# Ex Aeliani Historia 84

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/84

Vbi enim simiarum multitudo manet, eò profecta, ad terram se sub arbore abijcit, & uentre proiecto humi, sic iacet, tibias ut admodum remisse porrigat, oculos claudat, spiritu compresso sese ab anhelando contineat, & uero mortua uideatur. Illae ucro hostem ex alto despicientes, mortuam suspicantur, & facilime credunt id quod uehementer optant, nondum tamen descendere audent. At experimenti causa unam ex ipsis, quam audaciorem putant, ad examinandum pardalis affectum praemittunt: haec quidem nou omnino sibi praefidens descendit, sed timide & pedetentim primo decurrit, pòst metu repressa reuertitur. Tum uero iterum descendit, & cum proxime ad pardalim accessit, regreditur rursus. Tum tertio descendit, & illius oculos speculatur, spiritum ducat nécne periclitatur. Illa autem immotam se fortissime praestans, paulatim huic animos addit, & iam cum hanc permanere constanter sine damno circum illam sublimiores ex superiori loco simiae speculantur, fiduciam, & spiritum colligentes, ex arboribus frequentissimae decurrunt, & circum eam concursantes, saltant, simul & supra ipsam gradicutes insultant, & in illius contumcliam saltationem simicam saltantes, multifariam ei illudunt, & gaudium quod de hac ipsa tanquam mortua immortaliter pergaudent, testantur. Illa autem omnia sustinens, simul ac illa ipsas insultando, & illudendo defatigatas esse intelligit, ex inopinato exsiliens, earum partem unguibus lacerat, partem dentibus distrahit, atque opimum, & adipale ex hostibus prandium sibi abunde comparat, & tanquam Vlysses ancillarum contumelias & procorum, sic diu multumque harum insultationes perpetitur, ut hostes ulcisci queat. Quemadmodum pardalis parcit suis familiaribus.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
