# Ex Aeliani Historia 85

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/85

CAP. XXIIII. Atione carentia, ab his quibus cum consuetudo Reis quotidiana intercedit, magna amicitiae religio ne adducta abstinere, & parcere saepe solent. Pardalim enim audio, cum eam à paruula cum hominibus uenator uersari adsuefecisset, atque adeo mansuefecisset, eamque sanè tanquam amasiam adamaret, & magna cura aleret, ob eamque rem hoedum huic, quem simul cum ipsa aluisset, eam hoedi esu oblectare cupiens, comedendum dedisset: edere illum, etsi occisus erat, recusasse. Cum enim primo die is ad pastum obiectus semel fuisset, ab eo ipso edendo se sustinuisse, quia propter cibi expletionem inedia uti necesse haberet. Secundo iterum die hoedus huic allatus est, ab eo similiter, quoniam adhuc fame non praemeretur, se continuisse. Tertio die quam uis esuriret quidem, & solito signo cibum requi II. requireret, non hoedum tamen suum contubernalem attingere uoluisse, sed illo relicto, alterum sumpsisse. Homines autem suos intimos & pernecessarios non modo produnt, sed saepe etiam in fratres & parentes multa perfidiose faciunt & improbe & malitiose.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
