# Ex Aeliani Historia 86

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/86

SILLII ACCESSIO. Quernadmodum pardales capiuntur. CAP. XXV. Bi proficiscentis ad aquam ex spelunca pardalis, uenatores tritam uiam obseruarunt, ibidem rotundam & altam & latam scrobem faciunt, in eius medio lignum defigunt, ex eo catellum suspendunt, cuius testiculos tenuibus uinculis constringunt. Is uinculorum dolore pressus gemit, & latrans suo sono pardalim ad se commouet. Haec non mediocri uoIuptate gestiens, illuc se magnis saltibus incitat, & nul lum dolum esse existimans, in positas insidias incidit. Simul & uino capitur: Vbi primum in Libya paruum fontem animaduerter unt, non magno sonitu, sed ęger rime scaturientem, & consistentem, & sub arenam subeuntem, unde pardales prima luce bibere soleant, eò uenatores noctu amphoras permultas dulcis uini plenas afferunt, quod iam decem annos in dolijs bene conditum constitit. Ac nimirum posteaquam hoc idem in fontem infuderunt, inde procul sedent stragulis tecti, nam nulla alia re se occultare possunt, neque enim sane lapidum, neque arborum tegmenta inueniuntur: ibi enim sola terrarum ab arboribus nuda ex omni parte ad uidendum patent: eae autem arden ter sitientes & grauem sitim depellere cupientes, ad nigrum iam fontem accedunt, & simul ut uini, cuius studiosae sunt, potione sitim expleuerunt, statim primo saltatione ludunt, deinde sensim obdormientes humi sternuntur. Itaque arctè & grauiter dormitantes, nullo negotio comprehenduntur. Quemadmodum pardales uenantur Mauri. XXVI. CAP. OArdales cum Mauri uenantur, eiusmodi insidias

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
