Latin
FINIS LIBRI II
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 88
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER TERTIVS DE NATVRA ANI MALIVM. De canibus. CAP. ANIS calua nulla ossea commissura constat, sed ossis perpetuitate continetur. Cum se plurimum in currendo exercuit, multo effusiorem ad res uenereas existere ferunt. Cumque multum aetate processit, ei dentes hebescunt, nigrique redduntur. Tanta nanum existit sagacitate, ut nunquam caninam carnem, nedum etiam uarietate condimentorum fallacissima temperatam gustet. Tribus morbis laborare solet, angina, rabic, podagra, cum homo interea sexcentis morbis sit opportunus. Quodcunque autem à rabioso cane morsum fuerit, perimitur. Postquam podagra tenetur, perraro ex ea conualescit. Ad decimum quartum annum uita ei producitur. GILLII ACCESSIO. De uarietate canum. CAP. II COtidem canum genera sunt, quot equorum. Qui Lexcellunt, sunt, Paeones, Ausonij, Cares, Thraces, Arcades, Argiui, Lacedaemonij, Sauromatae, Cretenses, Magnetes, Amorgi, Galli, Aegyptij, Hispani. Quòd si ex uarijs nationibus canem temperare cupis, Arcades Heliensibus misce, Cretenses Paeonibus, Cares Thracibus, Thyrrenos Laconicis, Sarmaticos Hispanis. Ex iam commemoratis maxime praestat qui hac forma constat. Longo &robusto corpore, capite leni, oculis acribus &caesijs, dentibus exertis, ore largo, paruis auribus, tenui cute pręditis, collo longo, pectore forti, anterioribus pedibus breuioribus, cruribus longis, scapulis latis, lateribus inflexis, clunibus non pinguibus, sed multa carne plenis, densa &longa cauda.