# Ex Aeliani Historia 89

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/89

Huiusmodi enim longis cursibus comparentur contra ceruos, & lepores. Alij rursus sunt bellicosi, qui non modo in generosos tau ros inuadunt, & apros occidunt, sed neque leones suos reges timent. Vasto corpore existunt, simo rostro, fronte horribili, oculis igneis, quorum pupillae cęsiae sunt, pelle tota hirsuta, robusto corpore, dorso lato: Hinon ueloces, sed magno robore, & animi & corporis, & acerrima audacia praediti sunt. Huiuscemodi contra feras armentur. Colore albi aut nigri, non boni, neque enim solis ardorem, neque hiberni temporis acerbitatem ferre possunt. Praestantes sunt, lupis, nulpibus, aut pardalibus similes. Vel qui frumentacel coloris speciem, similitudinemque gerunt. Quod si catellos recte educare studes, caue caprarum, ouium, aut domesticarum canum mammas sugant, nam segnes & debiles efficiuntur, sed uel ceruas uel cicurem leaenam, uel damas, uel Iupam lacteant. Sic enim & robustos & ueloces efficies, cum enim recordabuntur se ab huiusmodi animalibus nutritos, pudebit III. debit eos non robustos existere. Cum uias ad uidendum difficiles oculis & intelligentia homines, narium ucro sagacirate canes assequuntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
