# Ex Aeliani Historia 9

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/9

Neque enim, nisi te saluo, spes ulla ostendebatur sapientiae, nedum sanitatis: neque quorundam quasi feritatem ad literarum mansuetudinem traduci posse, neque unquam afflatus ullus, nisi planè uel diuinus, uel tuus nobilitatem non iam labentem, & inclinantem, sed perpetua seculorum infinitate in summam omnium literarum ignorationem demersam crexisset. Quę antequam rex esses, non aliud quicquam scientius imitari sciebat, quàm regum uel uestitum, uel literarum inscientiam, prae qua omnem rectam artium doctrinam ab insignibus suis aspernabatur: fra ctos & minutos mores curiose sectabatur, antiquos praeclarè contemnebat. Sed fuit tum quod huic forsitan ignosci posset, cum non quicquam esset tam ualde nobile, tam planè regium, quàm nihil sapere. Nunc autem (ut natura comparatum est, quicunque mores in principibus elucent, eosdem in populo eminere) tuo exemplo adducti elaborant, non solum bene ut equis, & armis, sed optime ut literis utantur, & tuam uiuen di formam imitantes, eruditis collocutionibus musarum, fastidia condiant, aulaeque molestias temperent: Cuius languorem olim sexcenta ludorum genera minuere non poterant, nunc leues libelli leuant, & saepe tollunt, Atque etiam magistratus tam sacri, quàm profani, commentitijs commentarijs reiectis, ex oscitatione & dormitatione niigatoriorum uoluminum experrecti, tanquam ex glandibus ad bonam frugem se recipiunt, ut nusquam unquam frequentius gymnasium & literarum studiosis, & eruditis, quàm aulam tuam uiderim.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
