# Ex Aeliani Historia 90-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90-2

GILLII ACCESSIO. De canis disciplina & imitatione. CAP. OLutarchus scribit, se non debere praeterire eam ca nis disciplinam, quam ipse Romae spectasset. Mimi docentis nimirum fabulam, in qua uaria & multiplex persona agebatur, non modo appositè canis alios subiectos affectus imitatione consecutus est: sed etiam cum ueneni, quod quidem tanquam mortiscrum poëmati subiectum esset, ueruntamen tum duntaxat uim conciliandi somni haberet, in eo ipso cane pericu lum fieret: is panem, ad quem uenenum admistum esset, sumpsit, & deuorauit, ac quàm mox prae se trementis & ebrietate oppressi, animoque defieientis simi litudinem speciemque gessit, ac nimirum se tandem ad terram abijciens, tanquam mortuus, humi stratus iacuit, seque huc & illuc, ut fabulę ratio ferebat, trahendum permisit, atque etiam cum ex dictis & actis intellexit tempus esse excitandi, sese sensim primum tanquam ex arctissimo somno experrectus mouit, & alleuato capite aspexit, deinde illine surrexit, simul & ad eum quem oportebat, & necesse erat cum gaudio profectus est, ut omnium sanè spectatorum, & ipsius Caesaris (nam aderat Vespasianus senex in Marcelli theatro) admirationem & assensionem commouerit. Canum, sicut ait Cicero, tam fida custodia, tanque amans dominorum adulatio, tantumque odium in externos, & tam incredibilis ad inuestigandum sagacitas narium, tanta alacritas in uenando, quid significat aliud, nisi se ad hominum commoditates esse generatos. De canibus & Otideaue. CAP. IIII. Epus & uulpes canum metu exhorrescunt, atque Linterdum uel sola canis latrantis denunciatione ex loco

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
