# Ex Aeliani Historia 90

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/90

Homines hyberno tempore nullo labore omnia oculis cernunt: nam & niuibus descripta omnia uidentur, & luto impressa uestigia pedis plantae manent similia. Ver autem inimicum canibus: contra amicum autumni tempus: nam cum terra & multiplices, & uarias producat her bas, & floribus uarie olentibus, uerno tempore abun det, prataque sua sponte purpurescant, omnes uiae inuestigandi canibus sagacibus debilitantur. At cnim in frugifero & dulcium uuarum parenti autumno, herbis fruticibus, floribus senescentibus, solus ferarum sensus canibus remanct. Quòd si quis canum sagacitatem experiri uult, cum lepore, aut uiuo, aut mortuo longe lateque errat, primum recta, deinde obliqua, tum sinistra, tum dextra uia proficiscitur. Ac nimirum cum longe ab urbe aberrarit, facta scrobe leporem defo dit: Vbi uero pòst ad urbem reuerterit, candem uiam cum cane repetit, is leporis odoratione statim affectus, incitatur ad persequenda uestigia, ac post longam inquisitionem ad metam peruenit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
