# Ex Aeliani Historia 92

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/92

III. ex loco undique septo, uepribus & dumetis uestito excitantur. Tum uero leonem in fugam compellunt, Ceruos item insequuntur. Verum auis nulla non canem paruifacit. Vnam autem Otidem excipio, quae propter corporis sui grauitatem, & tarditatem canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non faeile alleuant: iccircoque demisso atque humili uolatu utitur, quia pondere deprimitur. Ex eo fit, ut nonnunquam à canibus capiatur: itaque conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes la trantes audiuerit, in dumeta, aut paludes excursione se impellit, quibus & protegatur, & ab instanti periculo seruetur. De canibus cynocephalis, deque memoria CAP. animalium. Ene sanè animalia discere ita percepi. RegnantiDbus Ptolomaeis Cynocephalos Aegyptij literas legere, & saltare, & ad tibiam cancre, & pulsare citharam docebant. Tum uero unusquispiam Cynocepha orum mercedem horum nomine sic scitè tanquam periti pecuniarum coactores exigebat, & id quod dabatur in marsypium, quod ferebat appensum, conge rebat. Sybaritas saltationem equos docuisse iam pridem peruagatum est. Elephantorum ad disciplinas docilitatem antè dixi. Dominorum usui canes seruire, & res domesticas his planè sciunt administrare: & pauperi satis ad famulatum est, unum possidere canem.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
