# Ex Aeliani Historia 93-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/93-2

quòd longe multumque alias mulieres corporis castimonia superasset, siue etiam quia propriae uitae coniu gem suum antetulisset. Verum bestiae quoque exuper an tia amoris flagrant, cuius rei testimonio sunt huiuscemodi, quae insequuntur. Herigonae canis suae dominae sepultura affectae immortuus est. Ille uero Gelonis ty ranni, non à sepulchro domini sui, nec ui, nec ullis bian dimentis abscessit. Dario qui extremus regnauit apud Persas, in ea pugna quam contra Alexandrum suscepit, & commisit, cum à Besso & Nabarzane multis uulneribus confossus esset, & iaceret stratus: omnibus mor tuum relinquentibus, canis ab eo educatus solus permansit fidelis, eumque tametsi non amplius suum altorem, sicut tamen adhuc uiuentem seruauit. Lysima chi regis canis cum se seruare quiret, non inuitus eadem. qua suus morte dominus defungi uoluit. De canibus Aegyptijs. CAP. VII. Lij quidem eanes seras, tum inuestigare, tum etiam Acapere probe norunt: at uero Aegyptij fugacissimi sunt.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
