Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 95
Unproofread scanNot analysed yet
Vt uero primum sibi uisa est, tanquam lisserendi perita, satis rem perpendisse, euestigio sossam rectà iter faciens transiliuit: is autem qui cam ipsam rationem disserendi tenere mihi dicehat, sic col ligens supra dicta demonstrare conabatur. Arguta canis, inquiebat ille, primum secum considerate repu tabat, uel hâc, uel istae, uel illanc, lepus in fugam se coniecit. Deinde ratiocinabatur, non profecto hâc, nec istâc: ergo illâc fugit. Neque fallacibus conclusiunculis mihi errare uidebatur, nam non perceptis in ipsa fossa uestigijs relinquebatur seporem fossam transiliuisse: recte igitur canis fossam transiuit, ca enim inut stigatrix diligens erat, &sagacissime odorabatur. De amore canum erga dominos. CAP. IX. Mantes dominorum esse canes, cum illa quae Aantè dixi argumenta sunt, tum sanè illud ipsum