# Ex Aeliani Historia 95-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/95-2

quod infrà scribam. Gelon Syracusanus cum arctrissime dormiret, se ictum è coelo cogitabat: Hoc quod ti uidebatur, insomnium erat. Is etsi dormiehat, inter somnium tamen contentissima uoce clamabat. Canis igitur quem ipse alebat, simulatque altoris amici sui uo cem audisset, tanquam quodpiam Geloni periculum crcaretur, insidiaeque compararentur, & in lectum maximo impetu prosiluit, & circum dominum conuersans, uehementissime latrabat, uelut insidiatorem ulcisci cupiens. Gelon cumrci funestae metu, tum canis clamore somno quanuis arctissimo teneretur, solutus est. De amore canum erga altores suos. CAP. X.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
