Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 96
Unproofread scanNot analysed yet
UIrmissimae beneuolentiae quam canes erga alcores suos habent, illud certe magnam habet declaationem. Romae bello quodam ciuili Caluus Roma nus cum nccatus esset, huius uiri caput ex hostibus nemo abscindere poterat, cum tamen summa conter tione sexcenti certarent, &facinus istud consciscere pulchrum ducerent, priusquam canem quem is aluisset, interfecissent, ci assidentem, &beneuolentiam erga illum ipsum fidissime &amantissime seruantem, proque codem humi strato, &qui iam extremum spiritum effu disset, sic propugnantem, tanquam uirum commilitonem, &contubernalem bonum, &ad extrenmum amicitiae obseruantem. Iam sortiter &praeclare factum quod non uir, sed profecto canis cum bonitate eximia, tum robore animi septus fecit, merito narrandum est: Pyrrhus Epirota cum iter faceret, fortuitò incidit in canem, cadaueri domini sui adiacentem, &illud ipsum cum summa diligentia custodientem, ne quis post mortem uiolaret, atque imminueret. Is autem iam triduum ferens inediam, diligenti custodia assiduus illud seruabat. Hoc simulatque Pyrrhus intellexisset, hunc quidem miseratus, sepultura affici iussit: cani uero plenum cibum ad se amandum allicientem dedit, paulatimque illum allectans abduxit, atque adeo attr axit. Sed haec quidem hactenus. Post paulum cum exercitus lustraret Pyrrhus, militesque recenseret, &uero canis adesset: is non mansuctus solum, uerum caetera quàm tacitus erat. Vt uero in recensione militum interfectores domini animaducr.