# Ex Aeliani Historia 98

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/98

Verum natura ad gressum quantò praestantior canicula, cum enim uenaretur, quanuis uentrem serret, leporem cepit, eaque iam capta praeda, statim domino cedens secessit, atque quàm mox nouem catulos peperit, quos aluit postea. Quod si Aegyptij eò magnificentius sentiant, quòd eorum uxores à partu statim è lecto surgunt, ad obeunda domestica munia antè dictae canis sactum audientes, remittant spiritus infla tos, animique tumor em comprimant. De canum uigilantia, CAP. Emulo supra aetatem suam laborioso, simul & Ede cibo publico ci ab Atheniensibus decreto, cum Aristotcles meminit, tum uero nos quodam loco

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
