# De Aetna 1

Pietro Bembo, De Aetna, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/1

ANGELVM CHABRIELEM LIBER. Factum a nobis pueris est, et quidem sedulo Angele; quod meminisse te certo scio; ut fructus studiorum nostrorum, quos ferebat illa aetas non tam maturos, qui uberes, semper tibi aliquos promeremus: nam siue dolebas aliquid, siue gaudebas; quae duo sunt tenerorum animorum ma xime propriae affectiones; continuo habebas aliquid a me, quod legeres, uel gratulationis, uel consolationis; imbecillum tu quidem illud, et tenue; sicuti nascentia omnia, et incipientia; sed tamen quod esset satis amplum futurum argumentum amoris summi erga te mei. Verum postea, quam annis crescentibus et studia, et iudi cium increuere; nosque totos tradidimus graecis magistris erudiendos; remissiores paulatim facti sumus ad scribendum, ac iam etiam minus quotidie audentiores. Itaque, quas pueri miserimus ad te lucubra tiones nostras, numerare aliquas possumus; quas adolescentes, non possumus: quo in consilio nobis diutius permanen dum esse non puto: nam ut interdum non loqui moderati hominis est; sic semper silere cum eo, quem diligas, perignaui: neque Hercule; si in officio permansimus in prima aetate; debemus nunc, tanquam inexercitati histriones, in secundo, aut tertio actu corruisse.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
