# De Aetna 10

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/10

Periniquum tu quidem facis; qui de ignibus lo quuturus ab umbra, et frigore deceden dum putas: sed (quando ita uis) propter aquam potius in ripa deambulemus; et cum fluuio sermoni reliquo demus ope ram loquentes: ita mihi uidebor melius tuas illas flammas Aetnaeas (si me offen derint) Pluuici mei unda temperaturus B. F. Illae uero neque te offen dent, cum absint longissime; neque hic si adessent, restinguere illas posset Pluuicus tuus; cum mare ipsum etiam cedat illis uolentibus, atque earum ardoribus contrahatur. B. P. Magnum exordium inceptas fili; ac iam planè uix credenda sunt ista, quae dicis: uerum, qui ita fiat, explana id etiam mihi. Faciam, ut iubes: sed opus est ante, qui illò ueniam; ut aliqua te prae doceam deque insulae, deque montis natu ra; quibus cognitis ad iea, quae postulas, recta pergemus uia.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
