Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 12
Unproofread scanNot analysed yet
Agam se dulo id quidem: itaque (ne te teneam diu tius) Quartusdecimus mensis agebatur; ex quo ego, et Angelus meus apud Con stantinum praeceptorem graecarum litterarum studiis exercebamur: neque sane adhuc uacuum ullum tempus dederamus nobis laboris; ac ne unum interea in tegrum remiseramus diem. B. P. Nimium fuistis assidui uestris in studiis adolescentes, uel etiam superstitiosi: annum, et menses nouae linguae rudimentis incubuisse nullo intermisso die? mirum; si uos uel habitudo illa prior destituit, uel color: nos tamen e nauigatione traxisse uos pallorem istum, et maciem putabamus. Ita euenit: sed en tibi: iam tandem nos ipsos respeximus: placuit enim ut Aetnam uiseremus; atque interea, dum ani mi relaxarentur, quod efficere uel occupatissimi debeamus, tantum naturae miraculum etiam feriati nosceremus: ita iocundis aliquot sumptis comitibus, qui nos perductarent, consesso equo Mes sanam reliquimus: sed iter facientibus no bis Taurominium usque memorabile nihil comspectum est: summa enim litto ra eraduntur.