Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 14
Unproofread scanNot analysed yet
Taurominii cum ueterum monumento rum reliquiae plures uisuntur, templa; sepulchra, aquaeductus: quin saepe teme re graeca numismata passim effodiuntur áffabre facta illa quidem, neque in aes modo insculpta; sed in argentum, sed in aurum; quod etiam Syracusis plurimum et ferè per totam insulam euenit: tum eti am coctile theatrum adhuc manet paulo, quai id, quod Romae uidimus, minus; nisi quod illud amphitheatrum est: quae quidem omnia eò inspexi diligentius; quod te recordabar plurimum semper ueterum hominum imaginibus, monumen tisque, tanquam uirtutum illorum, et gestarum rerum testibus, oblectari.