# De Aetna 17

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/17

Equidem arbitror: nam illis postea, quam in Italiam trauectae sunt et quidem ab ipsa Sicilia primum, multae urbes abundauere; quanquam posteriorum hominum negligentia deperierint: nos enim; dum Romae essemus; unam, quae in ima ripa speculi est Dianae Aricinae, pro miraculo uidimus. Sed nihil est pro fecto (mihi crede), nihil est fili (ut ego semper dicere soleo); quod effici ab homine cura, diligentiaque non possit: nos enim (ut de me ipso loquar); quibus tamen; ex quo hanc uillam exaedificauimus, iam inde ánte, quam tu es natus, consu mere hic nondum etiam licuit triginta in tegros dies; neque quando licebit scio, cupiam certe semper, et peroptabo; uides quam multos tibi posuerim ordines pulcher rimarum arborum uel nostratium, uel aduenarum? quod si etiam Platanos habuissem; nunquam illae me uiuo periissent; et ha beres tu quidem nunc, quo melius inuita re posses Faunum tuum; et ille, quo libentius accedere. B. F. Vellem equi dem mi pater: sed (quando id effici non po test) oblecta te populis tuis: tum etiam (si placet); sicuti matres filiorum nomina, qui desyderantur, in eos saepe transferunt, quos habent; ita et nos Platanos illas uocemus. B. P. Mihi uero placet illas populos semper uocari: atque haud scio, an etiam cum eas tempestas ue tustasue consumpserit (ut ait ille de quer cu Mariana), tamen erit in Noniano po pulus, quam Bembeam populum uocent: ita mihi quidem uidetur illas aeternitati commendasse suis carminibus Aurelius no ster. Quare; Quae uitreas populus arduo Bembeas ad aquas uertice tollitur Viuum cespitem obumbrans, Intonsa bicolor coma

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
