# De Aetna 21

Pietro Bembo, De Aetna, BERNARDVS BEMBVS PATER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bembo/de-aetna/21

Quare ista quidem de causa nihil est sanè, quod labores Ego uero ac multum: nam, qui tibi illa praeparauerim; quae sunt longe potiora meo qui dem iudicio; et (ut uideo) etiam tuo; curandum est etiam mihi, ista tibi ut ne desint; quae, cum minora quidem sint, ualde tamen sunt necessaria: quemadmodum si te quis ad coenam uocet; ferculaque afferat cum uaria, tum sumptuosa; uina multifariam apponat; ministros adhibeat; calices quaerat, et uasa uel aurea, uel gemmata; nisi statuerit triclinium, aut mensas in hortulo disposuerit, ut tibi stanti coenandum sit; certe tu illum nihilo probes magis, quam si tam multa omnino non parauisset: Ita mihi eueniet patri: nam quod te recte instituerim a puero; mécum habuerim semper; utramque linguam te docendum curarim id est ad coenam uocasse te satis dubiam, et sumptuo sam; in qua depasceres animum tuum, teque ipsum conuiua elegans oblectares: conuiuae nanque sumus omnes, dum ui uimus; neque aliud est omnis uita nostra, qua sub ista mundi luce fruimur, quam longa concoenatio, aut (ut iam uerius dicam) conuictio: quod si nec sedem ullam tibi, nec umbram aliquam praebuero coenan ti; hoc est nisi uiuenti diuersorium, secessumque gratum aliquem parauero studiis, et camenis tuis; profecto non tam in illis laudabis diligentiam meam, quam in his etiam culpabis negligentiam: neque tam pulchra ea tibi esse uidebuntur, qui bus habundaueris; quam fuisse illa, quibus carebis, necessaria.

---

Pietro Bembo, De Aetna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Aetna.
